- PETRUS Bertrandus
- PETRUS BertrandusSenior, Cardinalis et Episcopus Augustodunens. fil. Matthaei, ex Agnete l'Empereur. Primo iuri operam dedit, quod diu professus est Avenione, Monspelii, Aureliani et Lutetiae; Philippo Longo gratus, et Iohannae Bugundicae. uxoris eius Cancellarius. Iutisdictionem Ecclesiasticam sub Philippo Valesio magno cum successu tuitus: Scripsit de Origine et usus Iurisdictionum, fundavitque Parisiis Collegium Augustodunense. Obiit A. C. 1348. Huius frater Guilielmus, Episcopus erat Noviodunensis, Morerius in Diction. Hist. Alius,cognomien Ianior, prioris ex sorore nepos, illi in Episcopatu Nivernensi, successit, dein Atrebatensis Praesul factus, purpuram quoque a Clemente VI. accepti. Ad Episcopatum Ostiae postmodum promotus, Carolum IV. Romae coronavit, Idem. Allus, Mutinensis, Domincanus, Concilio, Tridentino interfuit, a Paulo III. miussus; purpuram muneri accepit, a Iulio III. Obiit sub Paulo IV. A. C. 1558. aetat. 57. Ughel. Italia sacra. Petramellarius, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.